monumenta.ch > Hieronymus > sectio 77 > sectio 7 > sectio > sectio > bnfNAL1585.57 > sectio 18 > bnf5731.172 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 10
In septimo quoque mense figuntur tabernacula, et Hebraeus, cum sex annis servierit, anno septimo liberabitur. Novit et hoc saecularis philosophia, et medicorum libri, quorum Galenus disertissimus atque doctissimus scripsit ternos libros κρίσεων καὶ τῶν κριτικῶν ἡμερῶν, in quibus septenarii numeri ostendens potentiam, ardentissimas febres septimo dicit solvi die: aut si tanta humoris noxii et pituitae fuerit magnitudo, ut primae hebdomadis nequaquam fervore consumpta sit, secundae hebdomadis ultimus exspectatur dies, id est, quartus decimus. Quod si hunc, ut iuxta Hippocratem loquar, νόσος vicerit, transeunt ad vicesimam primam diem, hoc est, ad finem tertiae hebdomadis: ita ab initio mundi diebus conditis, ut omnes labores et molestiae septimo numero conquiescant.